Evangelium Secundum Marcum*

Caput 3: Versus 5

Extende manum.BEDA.Infructuosa debilitas animae non melius curatur quam eleemosynae largitione; unde:Qui habet duas tunicas, det non habenti: et qui habet escas, similiter faciatLuc. 3.. Et in Ecclesiastico:Fili, non sit manus tua porrecta ad capiendum et ad dandum collectaEccl. 4.. Frustra enim in oratione manus ad Dominum expandit, qui eas ad rogantem viduam non extendit.Et restituta est manus illi.Magnum studium nequitiae in crimen reputant., quod ad verbum illius sanata est manus. Neque et sabbato potest convinci laborasse, qui dixit et facta sunt: cum ipsi in sabbatis cibos portent, calices porrigant, et caetera victui necessaria.
(* Traductions européennes)